utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510211

Charter Number: 01510211
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gracia Lincolniensis episcopus uni[uersis catho]lice ecclesie filiis salutem Cum honestis [ma]xime uiris religiosis omni sollicitu[dine] prouidere debeamus dilectis filiis n[ostris] canonicis regularibus in ecclesia beate [Marie] de Osen domini seruitio mancipat[is preben]dam de Stowa cum terra de Mortune [cum] omnibus pertinentiis suis quam ante prom[otio]nem nostram possidebamus in perpetuam [elemo]sinam confirmamus et sigilli nostri [appositi]one communimus Et quoniam prefat[e ecclesie] de Oseneya operationem per iam dictam [donationem] et fidelium Cristi largitionem consu[mmari et pau]peres sustentari desideramus omnes [] et obuentiones pretaxate prebende [de Sto]wa operationi ecclesie Oseneye [et pauperum] sustentationi in perpetuum assig[namus et] nostra auctoritate corroboramus [Testibus Can]tore Lincolniensi magistro Ricardo Martin[o Thesau]ro magistro Radulfo med[ico] Wi[llelmo capel]lano et Laurentio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter