utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510213

Charter Number: 01510213
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolnensis episcopus omnibus in Christo dilectis filiis ecclesie cui deo auctore preest salutem et dei benedictionem et suam Peticioni quam ad religionis stabilitatem et animarum salutem cognoscimus pertinere nostrum est sub celeritate assentire et firmare Quocirca karissimi filii nostri Wigodi abbatis de Oseneia et fratrum suorum iustis precibus facilem assensum prebentes ecclesiam sancte Marie in qua divino mancipantur officio que in insula que Oseneia vocatur fundata atque sita est cum omnibus ad eandem ecclesiam intra fines parrochie nostre pertinentibus sub tutelam sancte Marie et nostram protegendam suscipimus et presentium litterarum sanctione munimus in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis videlicet ecclesiam sancti Georgii cum omni integritate sua ecclesiam de Chidelintona ecclesiam de Westona ecclesiam de Hochanertona ecclesiam de Cleindona ecclesiam de Cestretona ecclesiam de Watlintona ecclesiam de Stanes et de Coueleia et capellam de Forstella et quicquid Roberti de Olleio huius ecclesie fundatoris et Henrici filii sui erat in Oseneia cum omnibus mansuris que sunt supra waram de molendinis et totam terram quam ipsi habuerunt infra burgum Oxeneford et totam Ethonam cum omnibus ad eam pertinentibus preter molendinum et in Hocanertona dimidiam hidam que fuit Hugonis Franceis et virgatam terre que fuit Mauricii ibidem unam hidam terre cum iiii hominibus de warland et de dominio Prestefeld et Buterhella et de prato de dominio quantum ad tres hidas pertinet in Westona tres virgatas terre de warlant et tres de dominio cum prato in Cleindona duas hidas de warlant et sex cotlanz et de dominio Pretesthorn et Benetebrec et le Stodfald et in altero campo Medhellam cum prato in capitibus le Redeland et Sipecroft et Cingesbrigehale et xx acras in Waltona cum pratis et pascuis et duas solidatas redditus quas Fromundus capellanus tenuit et decimam Nicholai de Stodeham et de dono regis Henrici et imperatricis prebendam que fuit Peverelli de lx solidis et infra burgum Oxeneford v solidos et v denarios et obolum et quadrantem de viii virgatis regis et gurgitem quem Hildewine tenebat et terram que fuit Henrici Costentin et terram que fuit Gaufridi et Willelmi fratrum et terram que fuit Theodorici le Bere et terram que fuit Godefridi apud sanctum Buoc et terram que fuit Nigelli de Gardino et ibi iuxta terram quam Hisumbard tenuit et de dono regine Adeliz et concessione imperatricis unam hidam iuxta pontum de Bladene cum dominio et prato et insulam de Langeneia de dono Gaufridi camerarii et imperatricis et aliam insulam de Middeleia de dono civium Oxeneford et mansuram iuxta portam de North de dono Roberti Foliot et terram quam Radulfus filius Siwardi dedit et terram quam Elueua Pulcin dedit et de dono Hugonis de Tiwa in Forstel duas hidas in Burthona duas hidas in Cleind de dono Philippi de Hamtona dimidiam hidam in Watlintona de dono Halenaldi de Bidun unam virgatam terre de dominio in Cota que est membrum de Chidelint unam hidam de dono Radulfi Bretun in Blechesdona de dono Radulfi de Amari unam virgatam terre de dominio et alteram de warland de dono Wigani in Fulebroc unam hidam terre salva dignitate Lincolniensis ecclesie Huius igitur nostre confirmationis contradictores atque convulsores huiusque ecclesie rerum invasores atque vastatores si secundo et tertio commoniti ad satisfactionem non venerint anathematis vinculo ligamus Cunctis autem eidem loco sua iura conservantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter