utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510226

Charter Number: 01510226
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus catholice ecclesie filiis salutem Cum iusta religiosorum devotio apud nos effectum consequi debeat dilecti filii nostri Walteri abbatis de Ram et conventus sui pie annuentes postulationi ecclesiam de Wardeb cum terris et omnibus pertinenciis suis in perpetuum elemosinarie Ram ad pauperum sustentacionem concedimus et presentis scripti testimonio confirmamus ita tamen quod Nic de Sigill eandem nomine elemosinarii quam diu vixerit nisi in episcopum promotus fuerit vel habitum religionis susceperit cum omnibus pertinenciis suis possidebit reddendo singulis annis elemosinario Ram duos aureos in festo sancti Michaelis Cum vero predictus Nic possidere desierit Ricardus clericus de Wardeb prefatam tenebit ecclesiam omnibus diebus vite sue reddendo annuatim elemosinarie predicte vi marcas tantum et post utriusque decessum Nic scilicet et Ricardi libere disponat elemosinarius Ram imperpetuum eidem ecclesie ad pauperum consolationem salvo tamen iure Lincolniensis ecclesie Testibus his Rogero precentore Baldrico de Sigill magistro Roberto de Borneh magistro Petro magistro Radulfo medico Laurentio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter