utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510227

Charter Number: 01510227
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus Dei gratia Linc[olniensis] episcopus omnibus catholice ecclesie filiis salutem Quam justa religiosorum devotio apud nos effectum consequi debeat dilecti filii nostri Walteri abbatis de Ramesia et conventus sui pie annuentes postulationi ecclesiam de Wardebosco cum terris et omnibus pertinentiis suis in perpetuum elemosinarie Ram ad pauperum sustentationem concedimus et presentis scripti testimonio confirmamus Volumus itaque ut elemosinarius Ram quisquis fuerit ejusdem ecclesie personatum obtineat et tanquam persona omnibus rebus illius ecclesie pro voluntate sua disponat et tam decimas quam oblationes et terrarum fructus prout utilius poterit convertat in usum pauperum ac peregrinorum ad elemosinariam in perpetuum sustentandam salvo tamen in omnibus jure Linc[olniensis] ecclesie Testibus hiis Rogero precentore Baldrico de Sigillo magistro Roberto de Borneh[us] magistro Petro magistro Radulpho medico Laurentio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter