utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510228

Charter Number: 01510228
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R[obertus] Dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte ecclesie fidelibus salutem Noverit universitas hominum presentis et futuri temporis quoniam abbas Walterus et totas conventus Ramesiensis monasterii hoc tenore concesserunt ecclesiam de Scithlingd[une] Rogero de Almaria precentori Lincolniensis ecclesie quamdiu vixerit tenendam reddendo singulis annis quinque solidos elemosinario Ramesie ad pascendos pauperes ut postquam decesserit vel ad religionem conversus fuerit ipsa ecclesia in perpetuam revocetur possessionem Ramesiensis monasterii et in dominium elemosinarii ad pauperes sustinendos salvis tamen justis ecclesie Lincolniensis et nostris per omnia consuetudinibus et dignitatibus ita ne ulterius ad aliquam aliam transferatur personam Hoc factum est assensu abbatis Walteri et totius conventus in presentia domini Th[eobaldi] Cant[uariensis] archiepiscopi Anglie primatis et apostolice sedis legati et venerabilium fratrum nostrorum N[igelli] Elyensis et W[illelmi] Norwycensis episcoporum et nostra Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter