utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510230

Charter Number: 01510230
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1161
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis ecclesie episcopus omnibus sancte matris ecclesie fidelibus per episcopatum Lincolniensem constitutis salutem Quotiens id a nobis petitur quod honestati et ecclesiastice possessionis utilitati expedire perpenditur assensum prebere non est immorandum ut spei bone posteris relinquamus exemplum Eapropter iustis postulationibus venerabilium fratrum nostrorum monachorum de Rading annuentes ecclesie de Rading et monachis ibidem in servitio dei degentibus ecclesiam de Stantona ecclesiam de Haneberga et ecclesiam de Eston cum omnibus earum pertinentiis preterea possessionem quandam in Legrecestsc que dicitur Wigestana et quicquid in presenti possident vel in futuro rationabilibus modis adipisci poterunt confirmamus et sigilli nostri attestatione communimus salva tamen Lincolnensis ecclesie in omnibus dignitate
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter