utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510233

Charter Number: 01510233
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1161
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rodbertus dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris salutem Pastorale nos hortatur officium ut quecumque bona religiosis locis in nostra diocesi fidelium devotione collata sunt eis confirmare debeamus Proinde donationem quam Hamo filius Mainfenini Britonis fecit in liberam et perpetuam elemosinam deo et ecclesie sancti Albani et monachis eiusdem loci de una virgata terre et dimidia et uno essarto in villa que Chalfhunta dicitur ratam habemus et presenti scripto roboramus quatinus ecclesia sancti martiris Albani predictam possessionem omni deinceps tempore quieto iure possideat cum pastura et libera pascua porcorum in eadem villa et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quas memoratus Hamo iuxta tenorem carte sue ei concessisse dinoscitur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter