utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510238

Charter Number: 01510238
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolnienc episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Universitati vestre notum fieri volumus quod controversia illa que inter Lancelinum de Herdewich et Matilda de Ou diu fuit in presentia nostra hoc modo finem accepit Questa est nobis Matildis quod cum filii sui ad huc parvi essent dimisit Lancelino ad firmam unam virgatam terre in Wintringeham pro v solidis annuis et per x solidos quos de introitu dedit fide sic a Lancelino interposita quod ex quo filii Matildis ad maturam venirent etatem ipse resumptis x solidis terram ei liberam redderet Sed Lancelinus iam a pactione resilivit Cum itaque peteret sibi super hoc iustitiam exhiberi Lancelinus veritate coram nobis recognita pactionem inter eos sic extitisse asseruit et terram suam Matildi liberam omnino restituens omnem et in perpetuum remisit calumpniam Et quoniam de firma circiter l solidi ad huc solvendi supererant in primis Lancelinus illos decem solidos de introitu quos ab ipsa fuerat resumpturus remisit de residuis xl ad arbitrium et dispositionem Matildis satisfacturus sicque pars utraque per manum nostram deo et sancto Neoto terram illam perpetualiter in elemosinam concessit Testes
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter