utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510241

Charter Number: 01510241
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Universitati vestre notum fieri volumus quod Lancelinus de Herdewich per manum nostram contulit ecclesie sancti Neoti in perpetuam elemosinam et ab omnibus servitiis secularibus liberam duas virgatas terre in Chaldechote illam scilicet quam tenuit Bruntanus et illam quam tenet Lifgietus simul et ipsum Lifgietum cum omni familia sua et rebus omnibus ad easdem virgatas pertinentibus et in villa de Enesburi vi acras terre lucrabilis et vi acras prati que sub eisdem sunt Eapropter volumus et precipimus quatinus terram prefatam teneant monachi inperpetuum libere pacifice et honorifice sub anathemate prohibentes ne quis eos decetero super eadem terra inquietare vel molestare presumat Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter