utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510243

Charter Number: 01510243
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1148 - 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Robertus ecclesie Lincolnienc episcopus presenti scripto memorie tradidi qualiter in presentia mea in capitulo sancti Neoti facta est concordia inter monachos eiusdem loci et Nicholaum archidiaconum Bedeford de ecclesia de Tamiseford quam ipse Nicholaus tenebat de qua videlicet ostendebant predicti monachi se investituram habuisse et ab Anselmo eiusdem ecclesie sacerdote nominatum redditum recepisse que scilicet controversia sic coram me terminata fuit Nicholaus archidiaconus reddidit Waltero priori et monachis eiusdem ecclesie sancti Neoti per manum meam prefatam ecclesiam de Tamiseford et prior et conventus per manum meam concesserunt et tradiderunt eidem Nicholao eandem ecclesiam tenendam quamdiu eam tenere vellet per quinque solidos annuatim reddendos ad festum sancti Neoti Quod si Gislebertus sacerdos vicarius Nicholao supervixerit eandem conventionem habebit cum monachis de eadem ecclesia tenenda per prefatum annuum redditum Quod si utriusque decessus seu vite mutatio contigerit eadem ecclesia soluta et quieta et libera redibit in propriam possessionem sancti Neoti et monachorum universa deinceps exclusa reclamatione et hoc ab ipso archidiacono fide data firmatum est quod igitur in futuro per ipsos seu per aliquos sue partis ecclesie sancti Neoti hec sua rectitudo nullatenus impedietur Teste
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter