utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510265

Charter Number: 01510265
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1151
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rodbertus dei gratia Lincolniensis episcopus venerabilibus fratribus episcopis abbatibus archidiaconibus decanis universis quoque fidelibus tam clericis quam laicis per Angliam existentibus salutem Pastoralis sollicitudo officii nos compellit domesticorum fidei quieti maxime eorum quos religionis nomen commendat per omnia in quibus secundum deum possumus providere et ipsis tum protectionis tum confirmationis nostre munimenta conferre Ea propter fili dilecte in domino Rodberte abbas de Thorneia iustis postulationibus tuis annuentes deo et beate Marie et sancto Botolfo omnes res omnesque possessiones Torneiensi ecclesie pertinentes in diocesi nostra quas iuste et canonice eadem ecclesia possidere dinoscitur sicut carte advocatorum quorum largitione possidet attestantur et sicut benefactorum concessiones eidem ecclesie canonice facte sunt concedimus et episcopali auctoritate confirmamus Earum autem nomina possessionum quas in presentiarum possidet in presenti pagina dignum duximus annotare In comitatu Huntendonie Neutonam Wdestonam Iakesleiam et mercatum eiusdem ville cum omnibus consuetudinibus que a carta regis disignantur Ad hec medietatem stagni quod Witlesmere dicitur Stangrund Farreshefed Haddune Sibestune duas hidas et dimidiam et in Stibinctune decimam Rogerii in prato de Stantuna xxviii acras de diversis hominibus in Stibinctuna v virgatas pertinentes ad Sibestunam et decimam unius carruce in Sibestuna in Coppedeþorn xiiii acras terre et pratum eidem terre pertinens Item de dono Symonis comitis de Hamtona terciam partem molendini Huntendonie reddentem singulis annis xl solidos et in eadem villa duas domos et terras in quibus ipse domus sunt et medietatem ecclesie omnium sanctorum de mercato eiusdem ville decimam Guidonis filii Goscelini de Cestretuna in Folkepurðe duas virgatas terre et dimidiam et aliam terram in eadem villa viii solidos annuatim reddentem de dono Andree Revelli in predicta villa xv acras quas dedit in elemosinam pro se et omnibus parentibus suis vivis et mortuis in comitatu Hamtonie Tpipelle duas hidas et molendinum terram in Lufpic item dimidiam virgatam terre et x acras de inland in predicta villa unam hidam in Rande cum redditu eius scilicet xii solidos Cherpoltune in Stokes unam carrucatam terre de dominio Willelmi de Albeni Britonis cum tofta et prato et tota communitate in bosco et plano et pascuis de dono Alberici de Tpipelle duas garbas decimarum quinque carrucarum trium villarum scilicet Islepe Draitune Edentune in comitatu Bedefordie ecclesiam de Giveldene cum una hida terre et decimis eiusdem ville et omnibus oblationibus duas hidas et dimidiam in Boleherst et ecclesiam eiusdem ville in Wildena duas virgatas terre cum hominibus qui illas tenent in Bedefordia unam domum et terram ei pertinentem item medietatem totius ville que dicitur Wenga et molendinum eiusdem ville insuper villanum unum nomine Normannum cum terra sua scilicet unam virgatam in predicta villa item duas ecclesias de Depinges cum terris et omnibus ad eas pertinentibus item terram de Stanfordia et libertatem quam beatus Aðelpoldus episcopus fundator predicti cenobii loco eidem favente rege Eadgaro et sancto Dunstano Dorobernensi archiepiscopo et Ospoldo Eboracensi archiepiscopo et omnibus aliis episcopis abbatibus et baronibus totius Anglie concessit et privilegium eius testatur Precipimus itaque auctoritate nobis a deo collata ut prefata ecclesia supradictas possessiones tam in ecclesiasticis beneficiis quam in ecclesiis et mundanis redditibus libere et in summa pace teneat et inperpetuitate a largitoribus suis ei concessa possideat salvis per omnia Lincolniensis episcopi consuetudinibus et dignitatibus Conservantibus igitur predicte ecclesie pacem et bona illius augentibus sit salus et pax et vita eterna adversantibus autem et eius iura diminuentibus pena sempiterna Amen Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter