utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510281

Charter Number: 01510281
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus successoribus suis et omnibus fidelibus dei salutem Noveritis quod Willelmus filius Fardain evicit in curia nostra ordine iudiciario se et heredes suos de nobis et successoribus nostris iure hereditario iiii mansiones in Willingtorp ab aquilonali parte de Willingtorp cum omnibus que eis adiacent libere et quiete ab omni servicio preter burgagium debere tenere Concedimus igitur et presenti carta nostra confirmamus ipsi Willelmo et heredibus suis ut predictas mansiones cum prefata libertate tanquam ius hereditarium teneant His testibus Radulfo subdecano Hamone cancellario Wigero canonico Willelmo filio Gunteri canonico Pagano canonico Rogero parvo canonico Huberto presbitero Martino thesaurario magistro Radulfo canonico Laurentio canonico Hugone canonico magistro Malgero Alexandro clerico Waltero dapifero episcopi Malgero de Hattun Rogero de Stoches Ricardo dapifero de domo episcopi Pagano hostiario episcopi Algaro de Nova terra Gileberto clerico Willelmo clerico Willelmo filio Eissi Ricardo filio cantoris Hernaldo villano Radulpho villano Willelmo de Paris Warnero Reginaldo filio Eilsi Reinbaldo filio Radulfi Godrico genero Biern Andrea villano de terra episcopi Nigello Orgaro Martello Roberto Walur Rogero filio Asloc Willelmo de Binham et aliis pluribus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter