utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510284

Charter Number: 01510284
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1161 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus universis catholice ecclesie filiis salutem In amplificationem bonorum ecclesie dei studium et diligentiam adhibere et in usus divinos pie collata foevere et firmare pium et sanctum est et ad nostram precipue spectat sollicitudinem Inde est quod transactionem factam inter abbatem Clementem et conventum sancte Marie Ebor et Bertram de Verdum super ecclesia de Bosewrd et duabus hydis terre in eadem villa sicut inter ipsos scriptum testatur cirograffum ratam habemus et eam inperpetuum confirmamus Libertatem etiam quam dicti Ebor monachi huc usque habuerunt in ecclesia sancti Botulfi in Hoyland tempore nundinarum necnon et decimas Radulfi de Eynchort et Walteri filii eius quas ipsi predictis monachis in elemosinam contulerunt et omnia bona ecclesiastica que in diocesi nostra tam de pensionibus decimis et rebus aliis optinere noscuntur vel in futurum largitione fidelium iustis modis deo favente poterunt adipisci propriis ipsorum omnino usibus auctoritate pontificali eisdem concedimus et confirmamus salva Lincolniensis ecclesie dignitate
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter