utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510288

Charter Number: 01510288
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G dei gratia Lincolniensis ecclesie electus omnibus Christi fidelibus per Lincolniensem episcopatum constitutis salutem et dilectionem Noverit universitas vestra quod dilectus frater noster P ecclesiam de Wicumbe quam ex dono illustris regis Anglie patris nostri canonice possedit in manu nostra spontanea voluntate resignavit Nos vero ad presentationem eiusdem domini nostri regis concessimus et dedimus sanctimonialibus de Godestowe iam dictam ecclesiam de Wicumbe in perpetuam elemosinam possidendam cum omni integritate possessionum fructuum et omnium obventionum et omnium libertatum quas unquam melius et plenius habuit salvo in omnibus iure episcopali Et ne aliquorum machinatione vel malignitate hec nostra donatio possit in posterum in irritum revocari ipsam presenti pagina confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus Testibus Roberto archidiacono de Buch Ricardo capellano Roberto de Hardres Oseberto de camera domini regis Radulfo filio Stephani Roald de Kalna
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter