utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510299

Charter Number: 01510299
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit W dei gratia Lincolniensis episcopus in domino salutem Ex inspectione carte advocati et carte bone memorie Ricardi quondam Cantuariensis archiepiscopi qui dilectis filiis nostris monachis de Belveer confirmaverat ecclesiam de Auburn considerantes etiam eorundem paupertatem honestam que conversationem eisdem fratribus memoratam ecclesiam cum omnibus pertinenciis suis concessimus et presenti carta confirmavimus ita quidem quod eamdem ecclesiam in manu sua teneant et possideant et salva Lincolniensis ecclesie dignitate et episcopalibus et debitis consuetudinibus in suos usus convertant et per idoneum et honestum sacerdotem in eadem ecclesia auctoritate Lincolniensis ecclesie divina faciant celebrari Testibus hiis magistro Hugone de Lond Ricardo et Rogero capellanis nostris magistro Radulfo de Rikespaut David del Estan Osberto clerico Willelmo de Bruer
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter