utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510300

Charter Number: 01510300
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1183 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia Lincolniensis episcopus in domino salutem Ea quorum expedit memoriam retineri debent litterarum apicibus commendari ut a calumpniosis litibus in posterum secura conquiescant Ad omnium itaque notitiam volumus pervenire nos inspectis cartis donatorum Iosce videlicet de Flet et Ricardi filii sui confirmasse monachis de Acra ecclesiam sancte Marie Magdalene de Fleta quam habent ex presentatione Iosce de Flet et Ricardi filii sui et donatione predecessoris nostri Roberti Lincolniensis episcopi sicut carta ipsius quam vidimus testatur Concessimus etiam pietatis intuitu et favore religionis ut prefati monachi in usus proprios ad suam sustentationem percipiant imperpetuum fructus et omnimodas obventiones eiusdem ecclesie eam cum omnibus pertinentiis possidentes salva in omnibus dignitate Lincolniensis ecclesie et debitis consuetudinibus Hanc itaque confirmationem nostram ne qua possit in posterum malignitate convelli presenti scripto et nostri sigilli patrocinio communimus T magistro Hugone de Lond magistro Wimero subdecano Lincolniensi magistro Iohanne de Sag magistro Radulfo de Riquespald Ricardo et Rogero capellanis David Willelmo de Bruer Osberto clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter