utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510303

Charter Number: 01510303
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1183 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia Lincolniensis episcopus salutem Pie benivolentia caritatis quam ex officio pastorali caris et subditis nostris tenemur illis est exhibenda propensius quos religione preclaros onere paupertatis videmus pregravari Eapropter attendentes nimiam paupertatem honestamque conversationem dilectorum filiorum nostrorum monachorum de Daventre concessimus eis ecclesiam de Norton cum omnibus pertinentiis suis quam magister Gregorius de eis tenebat in usus suos inperpetuum convertendam ita ut de ipsa bonisque eius deinceps libere et ad utilitatem monasterii sui disponant salvis tamen debitis consuetudinibus Lincolniensis ecclesie Ne igitur quod intuitu divine pietatis et favore religionis fecimus succedentibus temporibus possit alicuius malignitate perturbari vel in irritum revocari hanc concessionem nostram presenti scriptura et sigilli nostri appositione duximus roborare Hiis testibus magistro Hugone de Londone magistro Willelmo de Werd Ricardo Nicholao et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter