utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510313

Charter Number: 01510313
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1183 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walter dei gratia Lincolniensis episcopus dilectis in Christo filiis omnibus archidiaconis et officialibus eorum in episcopatu Lincolniensi constitutis salutem gratiam et benedictionem Quanto propinquius et familiarius decanus et Lincolniense capitulum videntur nobis preceteris filiis nostris adherere tanto firmius et plenius volumus iura eorum in omnibus illabata et integra conservari ne pro defectu nostro debeant aliquid incommodum sustinere Inde est quod vestram prudentiam attentius duximus exhortari districtius mandantes quatinus siquis subditorum vestrorum aliquid de communia Lincolniensis ecclesie detinere presumpserit et commonitus eisdem filiis et canonicis nostris satisfacere noluerit in ipsum iusticiam ecclesiasticam infra quindecim dies postquam requisiti fueritis exercere non differatis Siquis autem vestrum in executione huius mandati nostri negligens vel remissus inventus fuerit noveritis nos in predictum decanum Lincolniensem auctoritatem exequendi mandati nostri plenius transtulisse et sententiam quam propter hoc rationabiliter tulerit ratam et inviolabilem habituros et ut eandem ratam habeatis precipimus Si vero prefatus decanus interesse non poterit eandem auctoritatem in subdecanum vel alium canonicum qui vices eorum in hac parte suppleat duximus transferendam Vobis igitur districtius mandamus ut sententiam quam super hoc rationabiliter dederint ratam habeatis et faciatis usque ad congruam satisfactionem firmius observari salvo iure et dignitate nostra His testibus magistro Iohanne Cornub magistro Radulfo Constan Ricardo Rogero et Nicholao capellanis Willelmo Osberto clericis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter