utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510314

Charter Number: 01510314
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1183 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint W dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Donationes rerum ecclesiasticarum et canonice institutiones ut per diuturniora tempora valeant in sua firmitate consistere in scripturam solent redigi et coram idoneis testibus celebrari Ideo ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos ecclesiam de Sandon et ecclesiam de Ardeleia et ecclesiam de Cadendon et ecclesiam de Keneswrd cum omnibus pertinentiis earum decano et canonicis Lundoniensis capituli in perpetuam elemosinam concessisse et eos in eisdem ecclesiis personas canonice instituisse salva Lincolniensis ecclesie dignitate et episcopalibus et debitis consuetudinibus ita scilicet ut cum perpetui vicarii earundem ecclesiarum decesserint decanus et canonici Lundoniensis capituli teneantur nobis et successoribus nostris ad easdem ecclesias perpetuos vicarios presentare et eis secundum quod facultates earundem ecclesiarum suppetunt idoneas vicarias assignare Ut autem hec nostra concessio rata et firma illis perpetuo perseveret eam scripti nostri munimine et sigilli nostri inpressione dignum duximus corroborare His testibus Laurentio archidiacono Bedeford Rogero filio Reifr Ricardo et Rogero capellanis nostris magistro Willelmo de Verdum David Delestan Willelmo de Bruer et Osberto clericis nostris David capellano Waltero de Rameseia magistro Ricardo Waltero clerico Alexandro clerico Iohanne de Storteford et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter