utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510318

Charter Number: 01510318
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
W dei gratia Lincolnienc episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit in domino salutem Inspectis auctenticis scriptis predecessorum nostrorum Alexandri et Roberti quondam Lincolniensium episcoporum manifestius nobis innotuit ipsos ecclesiam de Evertona et ecclesiam de Torveya et ecclesiam de Henesburia et ecclesiam de Temesford dilectis filiis nostris monachis Beccensibus deo apud sanctum Neotum servientibus canonice concessisse et eos in easdem ecclesias instituisse personam Nos autem predictorum episcoporum predecessorum nostrorum concessionem et institutionem ratam habentes predictas ecclesias cum omnibus earum pertinentiis prenotatis monachis confirmavimus et presenti scripto sigilli nostri patrocinio communivimus salva in omnibus dignitate Lincolnienc ecclesie et debitis consuetudinibus T
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter