utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510321

Charter Number: 01510321
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1183 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens pervenerit scriptum W dei gratia Lincolniensis episcopus salutem Pie benivolentia caritatis quam ex offitio pastorali caris et subditis nostris impendere tenemur illis est exhibenda propensius quos religione preclaros videmus paupertatis onere pregravari Sanctam igitur congregationem canonicorum beate Marie de Suwerch religionis privilegio florere considerantes eorumque redditus ac possessiones ad debitam sustentationem suam minus sufficere posse dignum duximus ad eorum sublevandam inopiam ipsorum vitam aliquo benefitio confovere Ad omnium itaque notitiam volumus pervenire nos ad presentationem Farami de Bolonia voluntate et assensu domini regis eosdem canonicos intuitu caritatis recepisse in personatum ecclesie de Wendoure quam tam dominus rex quam predictus Faramus eis in perpetuam elemosinam concessit scriptis eorum autenticis confirmatam Concessimus autem et donavimus prefatis canonicis eamdem ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis salvo iure Ricardi Lincolniensis ecclesie cantoris quamdiu eamdem ecclesiam tenuerit ut liberum sit memoratis canonicis post mortem prefati Ricardi vel quamlibet ratam eius cessionem eamdem ecclesiam integre possidere salva Lincolniensis ecclesie dignitate Hanc itaque donationem nostram tam sollempniter et canonice factam nequa possit in posterum malignitate convelli scripti et sigilli nostri munimine roboramus in perpetuum valituram T magistro Wimero subdecano Lincolniensi Iohanne de Const thesaurario Lexoviensi magistro Hugone de Lond Ricardo Nicholao et Rogero capellanis David canonico Lincolniensi Stephano de sancto Iacobo Wigano Willemo de Brueria Osberto et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter