utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510323

Charter Number: 01510323
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1183 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit W dei gratia Lincolniensis episcopus salutem Approbate consuetudinis est donationes beneficiorum iuste et rationabiliter viris ecclesiasticis collatorum litterarum apicibus commendare et ut maiorem obtineant firmitatem debitis sigillorum auctoritatibus communire Inde est quod ad omnium notitiam volumus pervenire nos ad petitionem et presentationem domini regis Henrici in perpetuam elemosinam concessisse et donasse dilectis nostris canonicis de Wauth ecclesiam omnium sanctorum de Hertford assensu Roberti de Valoniis qui universum ius quod in prefata ecclesia videbatur habere in curia domini regis penitus resignavit et concessit Dedimus autem predictis canonicis eandem ecclesiam cum omnibus pertinentiis integre et imperpetuum salva idonea vicaria possidendam salva etiam in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate et debitis consuetudinibus Hanc itaque donationem nostram nequa possit in posterum malignitate convelli scripti et sigilli nostri munimine confirmamus inperpetuum valituram T magistro Iohanne Cornub Huberto Walteri magistro Wimero subdecano Lincolniensi Reginaldo clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter