utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01519247

Charter Number: 01519247
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1155
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Super controversia que agitabatur inter monasterium de Burch et monasterium de Spalding de ecclesia de Haltebarge talis compositio facta est in presentia nostra videlicet quod monasterium de Spaldinge singulis annis reddet sexdecim solidos et quatuor denarios abbati et monasterio de Burgo de ecclesia de Haltebarge et de tota terra quam idem abbas et monasterium habebant in eadem villa et de quadam bovata terre in Walecote Concessit autem monasterium de Spaldig abbati et monasterio de Burch ut possint in Walecote capellam facere et eidem capelle cimiterium debeat consecrari ita tamen quod per manum monachorum de Spalding debet presentari presbiter qui eidem capelle serviat nec aliquis ibi sepeliri debet absque assensu prioris et monachorum de Spalding Debet autem abbas de Burch predicte capelle de Walecote dare et assignare in loco commodo et certo unam mansuram terre in qua possit presbiter manere eidem capelle serviturus Hoc quoque sciendum est quod nos eidem capelle omnes consuetudines episcopales donavimus et remisimus Affuerunt nobiscum huic compositioni abbas de sancto Albano et abbas de Rameseia
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter