utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01538003

Charter
Charter Number: 01538003
Cartulary Title: A Middlewich Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1309
Date Type: Internal, A.D., Regnal

map View Map
Charter:
Uniuersis ad quos presens scriptum peruenerit Margarita nuper uxor Johannis Somerford salutem in Domino Noueritis me predictam Margaritam in mea uiduitate remisisse concessisse et omnino pro me et heredibus meis et meis assignatis imperpetuum quietum clamasse Hugoni Holme seniori et heredibus suis et suis assignatis totum ius meum et clameum quod habui uel aliquo modo habere potui uel de iure habere potero ratione dotis mee in illis duabus salinis de xvi plumbis simul iacentibus in Mediowico in Le Halpenyhill quas uero salinas predictus Johannes uir meus tempore necessitatis sue uendidit predicto Hugoni Ita uero quod nec ego dicta Margarita nec heredes mei nec assignati mei nec aliquis per me seu nomine nostro aliquid ius vel clameum in predictis duabus salinis xvi plumborum de cetero exigere uel uendicare poterimus In cuius rei testimonium huic presenti quiete clamacioni sigillum meum apposui His testibus Ada de Bostock Gilberto Dodfyn Johanne clerico et aliis Datum apud Somerford iii die Aprilis anno Domini MCCCIX ii E ii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter