Charter Document - 01540178
Charter Number: 01540178
Cartulary Title: Chartulary of Dieulacres Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1242
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: Chartulary of Dieulacres Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1242
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis xxviii a die Pasche quindecim dies coram Justiciariis domini Regis apud Westmonasterium videlicet dominis Rogero de Turkeby Jollen de Nevil et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus ita convenitur inter Stephanum Abbatem de Deulacres petentem per breve domini Regis et Willelmum de Ipstane difforciantem videlicet quod idem Willelmus concessit pro se et pro heredibus suis predicti Abbati et successoribus suis et hominibus suis de Lech habere communiam in tota pastura de Ipstane longe et prope Et predictus Abbas concessit pro se et suis successoribus predicto Willelmo et heredibus suis omnia sua inclusa in predicta pastura scilicet parcum suum sicut clauditur cum omnibus aliis terris suis sicut clauduntur in predicta pastura eo die quo facta fuit ista conventio Ita tamen quod si animalia predicti Abbatis et successorum suorum vel hominum suorum predictorum in predictas terras inclusas vel predictum parcum introiturunt pro defectu alicujus clausture vel per aperturam alicujus porte vel haye idem Willelmus nec heredes sui nec homines sui nec servientes sui predicta animalia imparcabunt sed sine detrimento ipsorum animalium benigna fuga extra terras clausas vel extra parcum suum ipsa animalia amovebunt et in predicta pastura proxima juxta predictas terras vel parcum in pace dimittent nec idem Willelmus nec heredes sui nec homines sui amplius includent in dicta pastura neque fossabunt sine licencia predicti Abbatis et successorum suorum quantum includitur vel infossatur ipso die quo facta fuit ista conventio In cujus rei testimonium utraque pars scripto alterius sigillum suum apposuit His testibus domino Willelmo Abbate de Hulton Nigello de Langford Roberto Beck Willelmo Meverel Rogero de Verney Benedicto de Coudray Ricardo de Coudray Symone de Nortfouk Willelmo de Chetelton Henrico de la Ford Henrico filio suo Valentino de Langod clerico et aliis