Charter Document - 01540180
Charter Number: 01540180
Cartulary Title: Chartulary of Dieulacres Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1245
Date Type: Internal, A.D., Feast, Lunar
View Map
Cartulary Title: Chartulary of Dieulacres Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1245
Date Type: Internal, A.D., Feast, Lunar
View Map
Charter:
Notum sit omnibus hominibus litteras visuris vel audituris quod cum mota esset controversia coram Archdiacono Staffordie auctoritate ordinaria inter Abbatem et Conventum de Deulacres ex una parte et Willelmum de Ypstanes [] ex altera tam super petitione decimarum suarum feni quam hominum suorum de Ypstanes inter eos in hunc modum lis amicabiliter conquievit videlicet quod dicti Abbas et Conventus de Deulacres de dicto Willelmo nomine decimarum suarum feni in festo Sancti Michaelis duodecim denarios quod vixerit dictus Willelmus percipient de hominibus vero dicti Willelmi in eodem festo octo solidos quod vixerit idem Willelmus nomine decimarum suarum feni percipient subjecerunt etiam se partes jurisdictioni archidiaconi loci qui pro tempore fuit qui sine cr[]cogitione per censuram ecclesiasticam ad observationam hujus compositionis quod vixerit dictus Willelmus possit compellere si contingat eos quod absit a dicta compositione resilire In cujus rei testimonium presenti scripto in modum cyrographi confecto dictus Willelmus una cum signo predicti Archidiaconi signum suum apposuit Actum in ecclesia de Alveton anno gratie MCCXL quinto die lune proximo ante festum beate Margarete virginis His testibus presentibus Magistro Roberto tunc Archidiacono Staffordiense Magistro Johanne officiali suo Domino Johanne vicario de Esseburne Domino Ricardo de Draycote Domino Roberto Rectore ecclesie de Chekele Ricardo Rectore ecclesie de Kingeslee et aliis