Charter Document - 01540182
Charter Number: 01540182
Cartulary Title: Chartulary of Dieulacres Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1241
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: Chartulary of Dieulacres Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1241
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Maysham salutem Noveritis nos concessisse donasse et hac presenti carta nostra finaliter quietos clamasse Abbati et Conventui de Deulacres viginti solidos redditus quos dicti Abbas et Conventus mihi pro Polton ubi quondam fuit Abbacia solebant reddere Ita sive quod a dictis Abbate et Conventu nihil omni ratione predicti redditus neque nos neque heredes nostri in perpetuum aliquid exigere poterimus Pro hac autem concessione donatione et quieta redditus clamatione dederunt mihi predictus Abbas et Conventus sexdecim marcas sterlingorum et ego predictus Willelmus et heredes mei predictam concessionem donationem quietam redditus clamationem contra omnes homines et feminas in perpetuum warantizabimus Pariter quod corpus meum cum universe viam carnis ingressus fuerimus loco predicto videlicet apud Deulacres humandum decrevi et absque aliqua conditione confirmand[um] ut igitur nostra concessio donatio et quietaclamatio firmitatis robur optineat presenti scripto sigillum nostrum apposuimus His testibus Domino S[] tunc Abbate de Cumbermara domino Johanne tunc Abbate de Crokesden domino Roberto tunc Abbate de Hulton domino H[] de Aldithel domino Ricardo de Draycote domino Roberto de Lega Willelmo de Chetelton Willelmo de Ipstanes et aliis Datum anno gratie MCCXLI die Sancti Ambrosii Episcopi