utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01550014

Charter
Charter Number: 01550014
Cartulary Title: Priory of Hexham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1226
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos praesens scriptum pervenerit Bernardus Prior de Hextildesham et ejusdem loci Conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos recepisse a venerabili patre nostro domino Waltero Ebor[] archiepiscopo Angliae primate de dono et concessione ejusdem septies viginti et quinque acras terrae et dimidiam de quibus quadraginta acrae jacent inter villam de Ainewik et haiam suam de Acwde versus aquilonem et quater viginti et decem acrae desuper Doteland versus austrum et quindecim acrae et dimidia subtus Doteland versus aquilonem tenendas et habendas de ipso domino archi episcopo et successoribus suis in perpetuum libere et quiete reddendo sibi et successoribus suis quatuor marcas argenti per annum pro omni servitio et exactione medietatem ad festum Sancti Martini et medietatem ad Pentecosten Praeterea concessit nobis unam viam ab exitu villae nostrae de Aynewik per medium haiae suae de Acwde a bercaria nostra directe versus aquilonem usque ad communem pasturam nostram ultra Birkburn quae quidem continet in latitudine decem perticas Pro hac autem donatione et concessione remisimus ei et successoribus pro nobis et successoribus et hominibus nostris in perpetuum totum jus et clameum quod habuimus vel habere potuimus in haia sua de Acwode scilicet ab exitu villae de Sandhow per divisas Petri de Val[l]ibus usque ad Kirkeburn et de Kirkeburn descendendo usque ad molendinum de Akum Concessimus etiam eidem domino archiepiscopo quod non reclamabimus neque contradicemus de caetero pro aliquo essarto quod hucusque fecit inter Hextildesham et Doteland vel alibi vel quod fecit vel etiam facturus est ipse vel successores sui ultra Doteland Praeterea dedit nobis et concessit quoddam molendinum quod de novo construxit super magnum rivulum inter Doteland et villam de Ruley cum tota multura hominum suorum de Eskinschell et omnium hominum suorum manentium in omnibus essartis suis jam factis vel in futuro faciendis in australi parte de Tine excepta tota Alwentedale cum omnibus ad eam pertinentibus tenendum de ipso et successoribus in perpetuum ad feodi firmam pro decem marcis sibi et successoribus suis annuatim ad praedictos terminos reddendis Et si forte processu temporis idem locus fuerit minus congruus ad molendinum liceat nobis alibi super eundem rivulum molendinum construere ubi nobis viderimus magis expedire per consilium suum vel successorum suorum vel capitalis senescalli sui Protestamur etiam quod in haia ejusdem domini archiepiscopi de Westwod nichil juris vendicamus nec de caetero quicquam in ea vendicare poterimus Ne igitur haec in posterum in dubium possint converti praesenti scripto sigilla nostra apposuimus Testibus domino Nicholao quondam Manniae et Insularum episcopo magistris Ricardo cancellario Godardo poenitentiario et Waltero de Taney canonicis Ebor[] Willelmo capellano et Ada de Stavel canonicis Suwell Petro de Vallibus Willelmo de Widindon Petro Hareng[] Ada Bertram Rogero de Bingfeld Thoma de Wytington et multis aliis Dat[] apud Knaresburg nonis Augusti anno Domini mcc vicesimo sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter