utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01560009

Charter Number: 01560009
Cartulary Title: Durham Episcopal Charters 1071-1152
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1112
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Register III (fixr)
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Ranulphus licet peccator et indignus tamen dei gracia Dunelmensis episcopus hanc ecclesiam in honorem dei et sancti Egidii feci fieri quam eciam tercio idus Junii dedicaui anno ab incarnacione domini millesimo centesimo duodecimo qui est terciusdecimus annus mei episcopatus In qua dedicacione eidem ecclesie ad subsidium clerici qui inibi seruiturus est et ad sustentacionem pauperum [qui] ibidem in hospitali domo quam feci conuersaturi sunt res inferius subscriptas in liberam et perpetuam elemosinam dono Et volo et precipio et auctoritate dei et ista mea donacione et presentis cartule attestacione confirmo ut firme maneant et perpetue pro salute anime mee et pro redempcione animarum illorum qui me nutrierunt scilicet Willelmi regis qui Angliam conquisiuit et Matildis regine pro anima quoque Willelmi regis qui me in episcopatus honorem sublimauit et pro salute anime Henrici regis qui me in eodem honore confirmauit necnon pro animabus illorum qui aliqua dona vel quamcunque elemosinam ecclesie sancti Cuthberti contulerunt vel collaturi sunt Hec sunt que dono villam meam nomine Caldcotes cum omnibus que ad eam pertinent in planis et pascuis in pratis et siluis in aquis terris cultis et incultis et exitibus et omnibus consuetudinibus et libertatibus tam ecclesiasticis quam secularibus et unum molendinum de Milneburne et duas garbas de meis dominicis de hiis villis scilicet Neubotell Houeton Wermouth Reshop[] Esington Segefelde Shireburne Queringdon Neuton Cestr[] Wessingto[] Boldun Clifdon Quicham et Ryton que omnia quieta et libera ab omnibus consuetudinibus predicte ecclesie sancti Egidii et hospitali ad opus pauperum Christi dono Quicunque autem ex hiis minuere inquietare vel auferre vel ablata retinere vel aliquibus vexacionibus fatigare temere presumpserit nouerit se illud Christo et sancto Egidio auferre et idcirco diuino iudicio cum sacrilegis reum existere atque districte ulcioni in extremo examine subiacere et cum dampnatis eternaliter perire
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter