utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01560024

Charter
Charter Number: 01560024
Cartulary Title: Durham Episcopal Charters 1071-1152
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1128
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R[annulfus] Dunelmensis episcopus omnibus successoribus suis et parrochianis et hominibus et fidelibus sancti Cuthberti salutem et benedictionem Sciatis me reddidisse domino meo sancto Cuthberto et monachis eius omnia que eis abstuleram postquam episcopatum accepi scilicet oblationem altaris et sepulturam cimiterii et terram ultra pontem Dunelmi et Standropam cum suis appendiciis et Blecestunam et in Wluestuna i carrucatam terre et Burtun cum solitis consuetudinibus et ecclesiam de Siggest[una] Hec et omnia alia tam in ecclesiis quam in villis et in terris et in aquis et in siluis et in planis et in omnibus aliis rebus unde saisiti et inuestiti erant die qua episcopatum Dunelmensem accepi sancto Cuthberto et monachis eius super altare per unum anulum spontanea uoluntate reddidi Concessi etiam priori et eis ut ad dispositionem omnium rerum suarum infra ecclesiam et extra in omnibus liberam habeant facultatem ea dignitate et libertate et honore et quietudine qua unquam [melius] et honorabilius hactenus habuerunt Testibus Osbert[o] nepote episcopi et R[ogero] Coisn[eriis] et Petro de Hum[et] et Johanne de Amunda uilla et Willelmo filio Ran[nulfi] et Loh[eringo] et Willelmo camerario et Radulfo de Wincest[re] et Waltero de Musters et Vnspac et Radulfo de Must[ers]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter