utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01560035

Charter Number: 01560035
Cartulary Title: Durham Episcopal Charters 1071-1152
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f135v) Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f215r)
map View Map
Charter:
W[illelmus] dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis nos testificari et concedere atque presentis carte munimine confirmare donationem quam Osbertus uicecomes fecit uoluntate atque consensu heredum suorum in presentia nostra et tocius sinodi apud Dunelmum uidelicet de ecclesia de Middelham quam ipse Osbertus dedit atque concessit in puram et perpetuam elemosinam deo et sancto Cuthberto ac monachis in ecclesia eiusdem sancti perpetuo seruientibus cum omnibus ad eam pertinentibus quiete et libere possidendam sicut eius carta testatur Quam etiam cartam in testimonium et confirmationem huius donationis predicti Osberti sigillo et Radulfi clerici qui tunc illius ecclesie persona fuit tam subscriptione quam sigillo firmatam nos insuper adiecta sigilli nostri auctoritate roborauimus Vniuersis igitur tam posteris quam presentibus sub interminatione diuine ultionis ex parte beatissimi confessoris Cuthberti et nostra modis omnibus interdiximus ne predictis monachis iniuriam quamlibet uel molestiam aliquis inferre presumat siue de prefata ecclesia siue de his que ad ipsam pertineant Testibus Rannulfo archidiacono Nicholao canonico Alano presbitero de Walesende Bainardo Rodberto de F[r]iboys Ricardo de Keteluile
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter