utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01561035

Charter Number: 01561035
Cartulary Title: Durham Episcopal Charters 1071-1152
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1146
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f89r)
map View Map
Charter:
Ego Osbertus nepos episcopi Rannulfi legali donatione ipsius episcopi hereditario iure possidens manerium quod dicitur Midelham pro liberatione anime mee dedi et concessi in liberam et perpetuam elemosinam deo et sancto Cuthberto atque monachis in ecclesia ipsius sancti perpetuo seruientibus ecclesiam supradicte uille de Midelham et omnia que ad eandem ecclesiam pertinent libera et quieta sicut Orm presbiter eadem die tenebat qua hec donatio facta est cooperante et consentiente domino meo Willelmo episcopo et uoluntate atque consensu heredum meorum Ego etiam Radulfus clericus qui tunc temporis ipsius ecclesie persona fui quod meum in ipsa ecclesia fuerat deo et sancto Cuthberto et monachis eius dedi et concessi Et in donationis huius nostre confirmationem simul sigillis nostris presentia scripta firmauimus et super altare sancti Cuthberti per cultellum istum obtulimvs Hec donatio et donationis huius confirmatio facta est anno ab incarnatione domini MC quadragesimo vi secundo scilicet anno introitus dom[i]ni Willelmi episcopi in suam sedem in plena sinodo sub testimonio totius sinodi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter