utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01570011

Charter 01570011
Charter Number: 01570011
Cartulary Title: The Cartulary of Buckfast Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1137 - 1161
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R[ogerus] de nunant R[oberto] episcopo exonie et omnibus Baronibus honoris sui salutem Sciatis me concessisse monachis de Bucfasten quicquid iuris clamabam in tribus hominibus terre eorum Ailwino Lepil uidelicet et Osmero filio eius et Rogerio de Nordtune cum filiis et filiabus suis et omni possessione eorum solutos et liberos ab omni heredis mei reclamacione Huius autem rei gracia dederunt michi supradicti monachi iij marcas argenti et ut concessio ista firma et inconcussa et rata inperpetuum permaneat sigillo meo signare placuit Actum exonie in domo episcopali sub testibus istis Roberto episcopo Hugone archidiacono Gaufrido priore de Plimtone Aymerio priore de Tottone Willelmo priore de Modberi Roberto de escoz Juhel filio nigelli Richardo Bauzan Radulpho de Brioune Nicholao dapifero Roberto de Martinum Rainaldo Waze Richardo filio Radulfi Willelmo dapifero episcopi et alliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter