utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01570038

Charter
Charter Number: 01570038
Cartulary Title: The Cartulary of Buckfast Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1257
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Anno Coronacionis H[enrici] Regis Anglie filii Regis Johannis xl primo facta est hec Conuencio inter fratrem W Abbatem de Bucfestria et Conuentum eiusdem loci ex una parte et Dominam Johannam quondam uxorem Domini Radulphi de Valle Torta ex altera videlicet quod predicta Domina Johanna in viduitate sua concessit et tradidit predictis Abbati et Conuentui totam terram quam habuit nomine dotis sue in manerio de Holne et eciam totam terram quam habuit nomine custodie occasione heredis Roberti Bozun cum hominibus redditibus escaetis cum pasturis et Wastis et omnibus aliis ad predictas terras pertinentibus Tenendum et habendum predictis Abbati et Conuentui omnibus diebus quibus uixerit predicta Johanna cum omnibus exitibus et comodis de predictis terris prouenientibus Reddendo inde annuatim predicte Johanne quoad uixerit xx solidos sterlingorum ad quatuor anni terminos uidelicet Ad Natale Domini Ad Pascha ad festum Nativitatis beati Johannis Baptiste et ad festum sancti Michaelis equis porcionibus pro omnibus seruiciis et demandis ad predictam terram pertinentibus Predicta vero Johanna tenetur Warantizare predictis Abbati et Conuentui predictas terras cum pertinenciis quamdiu uixerit contra uniuersos homines Si uero contigerit quod aliquid accrescat predicte Johanne in predicto manerio de terris vel redditibus predicti Abbas et Conuentus illud quod accreuerit predicte Johanne habebunt et tenebunt et de ualore annui redditus de illo incremento prouenientis dicte Johanne respondebunt eodem modo Si quid decreuerit aliquo modo de terris et redditibus predictis Abbati et Conuentui jam traditis tanto minus de annuo redditu predicte Domine persoluent Pro hac autem concessione eis facta dederunt premanibus dicti Abbas et Conuentus predicte Johanne xx solidos sterlingorum In cuius rei testimonium huic Cirographo in duas partes deciso predictus Abbas et predicta Johanna sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus Domino Henrico de Alneto Willelmo de Alneto Michaele de Spichewyke Allexandro de Hokkeston et aliis Data apud Hinneswork anno predicto in festo sancti Michaelis ab hac conuencione excipitur [] Bodetone et seruicium suum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter