utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01570047

Charter Number: 01570047
Cartulary Title: The Cartulary of Buckfast Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1257 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus filius Roberti filii Martini concessi Serloni [de Holna] terram quam pater suus tenuit in manerio de Holna libere et quiete Tenendam sibi et heredibus suis de me et heredibus meis cum augmento quod pater meus dedit ei scilicet terram de fftodlega cum Alurico Wither cum sequela sua scilicet per Reddendum Danegoldam et Murdrum quantum pertinet ad ij ferlingos et dimidium cum eodem manerio et quod ibit mecum in Exercitum cum ilium summonuero et ad meum custum Et iste sunt diuise eiusdem terre scilicet a fonte de stodlega ante hostium Radgari per uiam usque ad quadru uium et inde usque ad Merebroc cum tribus acris terre ad predictam terram pertinentibus que sunt prope Suteforde Et ipse fferlo habebit quicquid ei opus fuerit in nemore meo in feudo meo et porcos suos habebit in communi sine pannagio Pro hac autem concessione et istis libertatibus dedit michi predictus Serlo unum Equum nigrum et pro fine Eeleuii sui et filii sui et sic quidem cepi homagium Serlonis Hiis Testibus Radulpho de ffereres Guarino de Morcellis Alano de ffurnellis Rogero de Cochintone Martino de Luscumba Jordano de Hoda Willelmo Herizun Reginaldo Harpur Seuaro Longo Godefrido filio fabri de Holna Radulpho Ruffo de Exonia Rogero Puddinge Ricardo Ballarde Edmundo de Moltone Reginaldo de Breteuille Rogero Phisico Willelmo Puddinge Willelmo filio Rogeri de Cochintone Ricardo de omnibus Sanctis Ricardo Clerico qui hanc cartam fecit Randulpho Escorchurleu Roberto fratre ejus Ricardo de Lideforde Jordano Prill Hereberto homine Warini de Morcellis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter