utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01570058

Charter
Charter Number: 01570058
Cartulary Title: The Cartulary of Buckfast Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1224 - 1244
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod Ego Robertus de Wallewore concessi et consensu Alix sponse mee et Rogeri heredis mei et aliorum liberorum meorum dedi et concessi et hac mea carta confirmaui in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate marie et Abbacie de Bocfasta et monachis ibidem Deo seruientibus pro salute anime mee et sponse mee et omnium antecessorum et heredum meorum quandam partem terre mee de Walleworthe liberam et quietam ab omni seruicio et exaccione seculari preter Regale seruicium quod est tercia pars feudi dimidii militis una cum Regali seruicio heredum Radulphi filii Gelleni de Walleworthe et cum Regali seruicio illius dimidii fur ligni quem idem monachi tenent de Canonicis de Plimtone diuise vero hujusmodi prefate terre ita se extendunt scilicet A ffouleforde sicut riuulus descendit de fonte de Rammescume usque in ipsum fontem et de ipso fonte in directum usque ad uiam uiridem et sic per eandem uiam uiridem in directum usque ad diuisas Abbatis et Monachorum totum quicquid a parte aquilonis est huius prescripte diuise dedi prefatis monachis omne quod meum erat in bosco et plano et pratis et pascuis et aquis et Moris et uiis et semitis et in omnibus pertinenciis infra predictas metas Concessi eciam et atornaui ut ipsi monachi reddant predictum Regale seruicium Domino meo cui ego meum Regale persolvo per manum suam pro me et heredibus meis et ita liberi et quieti omnino remaneant Concessi insuper et atornavi predictis monachis totum seruicium heredum Radulfi filii Gelleni de Walleworthe quatinus de cetera monachis de omnibus respondeant sicut quondam michi et antecessoribus meis ipsi et antecessores eorum consueuerant Concessi eciam predictis monachis communam pasture tocius terre mee de Walleworthe ad omne genus pecudum Notandum autem quod ego et heredes mei predictam donacionem monachis predictis aduersus omnes homines inperpetuum Warantizare debemus Huius rei gracia dedit michi quidam familiaris Domus Bocfestrie Rogerus videlicet de infirmitorio pauperum quinque marcas argenti Igitur ut hec mea donacio Rata et inconcussa inperpetuum permaneat huius presenti[s] scripti annotacione et sigilli mei apposicione duxi Roborandam Hiis testibus Ricardo fflandrino Willelmo de Boscorahardi Ricardo Peuerel de Hermingtoune Martino de ffishacre Rogero de Groci Roberto Bouzun Ranulfo de Aubemare Herberto de la Spineie Ricardo de Doudewore Gaufrido de Corendoune Gilleberto Clerico Ricardo Capelem Roberto de Greigne Willelmo et Ricardo Carpentariis et multis Aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter