utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01570061

Charter Number: 01570061
Cartulary Title: The Cartulary of Buckfast Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1327 - 1369
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Bauceyn dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Hugoni filio Dilmer pro homagio et seruicio suo unum dimidium ferlingum terre in Sutholne scilicet in Wermecomba cum omnibus pertinenciis et libertatibus et liberis consuetudinibus et husbote et haybote in bosco de Sutholne sicut liberi homines mei habent ibidem et communem pasturam per totum Wastum meum de Sutholne Tenendum et habendum sibi et heredibus suis vel assignatis de me et heredibus meis vel assignatis iure hereditario inperpetuum libere quiete pacifice et integre Reddendo inde annuatim duos solidos sterlingorum ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis duodecim denarios et ad Pascha duodecim denarios pro omnibus seruiciis querelis et demandis Saluo Regali seruicio quantum pertinet ad dimidium ferlingum terre in predicto Manerio et saluis duabus sectis ad curiam nostram scilicet ad festum sancti Michaelis et ad la Hockeday et tunc per racionabilem summonicionem octo dierum Et si predictus Hugo vel heredes sui vel assignati sui in misericordiam meam vel heredum meorum vel assignatorum meorum inciderint per iudicium parium suorum pro omnibus querelis ad illam diem spectantibus pro sex denariis tunc quieti recedant et corrigant forisfactum per visum bonorum virorum Pro hac autem donacione et concessione dedit michi predictus Hugo viginti solidos premanibus in recognicionem Et ego Ricardus Bauceyn et heredes mei vel assignati predictum dimidium ferlingum terre cum omnibus pertinenciis suis predicto Hugoni et heredibus suis vel assignatis suis contra omnes homines et feminas inperpetuum Warantizare tenemur In cuius rei testimonium presentem cartam sigilli mei impressione confirmaui Hiis testibus Warino de More Michaele Mugge Osberto Mugge Willelmo de Kyllebure Alfredo de Brugge Et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter