utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01590005

Charter 01590005
Charter Number: 01590005
Cartulary Title: Book of the Foundation of Walden Monastery
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis Willelmus de Mandeuilla comes Essexie salutem Nouerit uniuersitas uestra me dedisse et concessisse pro animabus patris mei et matris mee et antecessorum meorum et pro salute anime mee in liberam et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie beati Iacobi de Waledena et monachis ibidem Deo seruientibus medietatem tocius dominii mei de Waledena in terra arabili et in pratis et pascuis Ita quod ipsi suam medietatem habeant propinquiorem et commodius adiacentem abbathie sue Et paruum parcum sicut sepe clauditur et molendinum meum de eadem uilla Et preterea omnes homines illos et masagia illorum qui manent super riueram de Waledena scilicet a cruce illa que est in chemino de Neuport uersus Cantubrug quantum terra mea extenditur in illam partem cum omnibus tenementis et redditibus et seruiciis eorundem hominum Quare uolo et firmiter precipio quod idem monachi omnes predictas tenuras teneant bene et in pace libere et quiete ab omni seruicio terreno et ab omni consuetudine et exactione seculari sicut aliqua elemosina liberius et quietius teneri potest uel debet Teste abbate Willelmo de Mortem Henrico de Veer Ricardo de Montenn Willelmo filio eius Osberto filio Ricardi Willelmo Bruncoste Wiscardo Laidet Roberto de Luuetot Petro de Momeuill Hugone et Ricardo capellanis Roberto Wascelin Radulpho de Querendon Hugone de Chambai Willelmo Trenchefiul Willelmo de Lisur Symone de Camera Waltero clerico Thoma clerico
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter