utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01590007

Charter 01590007
Charter Number: 01590007
Cartulary Title: Book of the Foundation of Walden Monastery
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1178 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ecclesie catholice filiis tam futuris quam presentibus Beatricia de Say salutem Vniuersitati uestre notificetur quod ego Beatricia dedi Deo et sancte Marie et monasterio sancti Iacobi de Waledena et monachis ibidem Deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam quantum ad me pertinet et laica dare potest persona ecclesiam de Elsenham cum omnibus libertatibus et pertinenciis suis in terris et decimis et ceteris obuencionibus pro anima Galfridi comitis Essexie fratris mei et Willemo de Say sponsi mei et Willelmi filii mei pro salute quoque anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum Quod si aliquis heredum uel successorum meorum hanc meam elemosinam quam prefato monasterio et monachis de meo libero maritagio deuote contuli uiolare uel in aliquo minuere presumpserit diuinam ulcionem et meam maledictionem se percepisse doleat Vt igitur hec elemosina stabilis permaneat et inconuulsa eam presenti carta confirmasse curaui Hiis testibus Willelmo de Mandeuilla comite Essexie Gaufrido de Say Waltero decano de Clauering Ricardo Aguillun Rogero filio Mauricii Galfrido de Henham Thoma de Rikeling Siluestro de Cestreford clericis Rogero filio Ricardi et Willelmo filio eius Alboldo Pulcyn et Michaele fratre eius Matheo de Berden militibus Galfrido Pulcin Ricardo Albo Roberto de Rochesforda Wydone Willelmo uitrario Ricardo Peuerel Rogero Gaufrido et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter