utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01590010

Charter
Charter Number: 01590010
Cartulary Title: Book of the Foundation of Walden Monastery
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Settlement
Date: 1200 - 1213
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quedam quieta clamacio predicti domini comitis Galfridi filii Petri de iure presentacionis ecclesiarum subscriptarum sibi et Galfrido filio suo primogenito ad terminum uite eorum et nulli alteri inposterum per Robertum tunc abbatem et conuentum personaliter concessarum cuicunque ex clericis ad peticionem dicti domini comitis recipiendo sub recepti fidelitate et annua dictarum ecclesiarum pensione persoluenda Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Galfridus filius Petri comes Essexie salutem in Domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum lis orta esset in curia domini regis inter nos et Robertum abbatem de Waldena et eiusdem loci conuentum de aduocacionibus subscriptarum ecclesiarum scilicet de Plesseto de Aumodesham de Stratley de Cuntune de Ainho de Caingeham de Digeneswell de Senley de Sabrithesworth sic sopita est scilicet quod nos remisimus et quietum clamauimus dictis abbati et conuentui totum ius et clamium quod habuimus in aduocacionibus dictarum ecclesiarum Ita tamen quod nos et Galfridus filius noster primogenitus de uxore nostra Beatrice de Say totis temporibus uite nostre et ipsius Galfridi filii nostri idoneas personas abbati et conuentui de Waledena presentabimus ad predictas ecclesias cum uacauerint et ipsi easdem personas episcopis diocesanis presentabunt ad predictas ecclesias saluis dictis abbati et conuentui debitis et consuetis pensionibus de predictis ecclesiis et personarum prefatorum ecclesiarum fidelitatibus Nec licebit dictis abbati et conuentui alias personas quam a nobis eis presentatas prefatas ecclesias aliquo modo presentare Si uero tempore nostro uel tempore predicti Galfridi filii nostri possint dicti abbas et conuentus impetrare omnes dictas ecclesias uel aliquam illarum in proprios usus sibi conuerti nos uel dictus Galfridus filius noster impedimentum eis non inferemus immo liberaliter eis concessimus et in proprios usus suos conuertantur Cum autem de nobis et de predicto Galfrido filio nostro humanitus contigerit presentaciones predictarum ecclesiarum redibunt dictis abbati et conuentui quiete de nobis et heredibus nostris imperpetuum Nos uero nullum grauamen uel impedimentum eis inferemus super donacione uel presentacione ceterarum ecclesiarum de honore de Plesseto quarum proprietates uel donaciones habere dinoscuntur per cartas antecessorum nostrorum eis indultas Vt autem hec concordia rata et inconcussa perseueret eam presenti scripto sigillo nostro roborato confirmare curauimus Hiis testibus Galfrido de Boclanda decano sancti Martini London Symone de Pateshell Iacobo de Poterne Alueredo canonico sancti Martini magistro Reginaldo de Wrotham Iohanne et Iacobo de Cauz Roberto Acun Gilberto de Muntaneli et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter