utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01590012

Charter 01590012
Charter Number: 01590012
Cartulary Title: Book of the Foundation of Walden Monastery
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1216 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Mandeuilla comes Essexie omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis uniuersi me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse elemosinam et donacionem Galfridi de Mandeuilla senioris comitis Essexie et Galfridi iunioris filii eius comitis Essexie et comitis Willelmi de Mandeuilla fratris Galfridi de Mandeuilla iunioris quam fecerunt et cartis suis confirmauerunt Deo et sancte Marie et monasterio de Waledena et monachis ibidem Deo seruientibus pro salute anime sue et omnium antecessorum et successorum suorum scilicet omnes ecclesias de dominio et heritagio suo ecclesiam de Waledena ecclesiam de Waltham ecclesiam de Estra ecclesiam de Sabritesword ecclesiam de Thorleya ecclesiam de Gedelestone ecclesiam de Enefeud ecclesiam de Edelmeton ecclesiam de Mymmes ecclesiam de Senleya ecclesiam de Norhala ecclesiam de Chishull ecclesiam de Chippenham ecclesiam de Dygeneswell ecclesiam de Aumodesham ecclesiam de Stratleya ecclesiam de Keyngham ecclesiam de Aynho ecclesiam de Comptone Has autem ecclesias concedo et confirmo monasterio sancti Iacobi de Waledena cum omnibus ad easdem ecclesias pertinentibus in decimis et obuencionibus in terris et redditibus in hominibus et eorum seruiciis in pratis et pascuis in bosco et plano in aquis et stagnis in uiis et semitis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus Et ne uidear cartis predecessorum meorum in aliquo uelle contraire concedo et confirmo prelato et monachis sancti Iacobi de Waledena donacionem presentacionem omne ius et omne dominium quod aliquis antecessorum meorum melius uel liberius in prefatis ecclesiis unquam habuerunt uel habere debuerunt quicunque predictarum habuerint dominium uillarum ut si quis aliquam illarum ecclesiarum aliquando tenuerit de prelato et conuentu monasterii sancti Iacobi de Waledena teneat sicut antecessores mei eis concesserunt et cartis suis confirmauerunt Concedo insuper eis et confirmo sexies uiginti acras terre arabilis in assarto meo de Waledena et centum acras de bosco in Kebburdehey et unum pratum quod dicitur Fulefen cum terra desuper uinee deputata Duo eciam molendina unum scilicet apud Waledenam et alterum apud Enefeld cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis et cum multura ambarum uillarum sicut unquam melius uel liberius antea habere solebant Concedo autem eis et confirmo heremitagium de Hadleya cum omnibus ad eundem locum pertinentibus introitum et exitum et communem pasturam pecoribus eorum in parco meo in quo heremitagium illud situm est et unum hominem apud Enefeld qui dicitur Serlo cum tota terra sua Clamo eciam quietum pannagium de omnibus dominicis porcis suis tam de Waldena quam de omnibus locis qui ad eos specialiter pertinebunt et in manu propria tenebunt in omnibus boscis et parcis meis in quibus porci mei in pastionem admittuntur Addicionem uero comitis Galfridi iunioris et comitis Willelmi fratris sui antecessorum meorum concedo et hac presenti carta mea confirmo Deo et monasterio sancti Iacobi de Waledena et monachis ibidem Deo seruientibus scilicet quatuor acras terre apud Waledena ante portam monachorum uersus riuum de Neuport In Estra eciam masagium unum cum omnibus edificiis et terram de laicali feodo quam dedit comes Gaufridus iunior Hasculfo capellano suo Hec autem omnia tenementa concedo prelato et conuentui sancti Iacobi de Waledena et presenti carta mea confirmo sicut comes Galfridus senior et comes Galfridus iunior et comes Willelmus de Mandeuilla ea illis concesserunt et cartis suis confirmauerunt Concedo insuper et confirmo prenominatis monachis paruum parcum in uilla de Waledena cum terra adiacente sicut iam dudum sepe claudebatur et campum qui uocatur Holewell et unum molendinum quod uocatur Castelmelne et quoddam pratum quod uocatur Langemad Quare uolo et firmiter precipio ne aliquis successorum meorum uel hominum meorum prenominatis monachis de Waledena aliquam uexacionem uel grauamen super prescriptis ecclesiis uel tenementis inferre presumat Quod si quis contra hanc cartam meam in aliquo uenire attemptauerit maledictionem Dei omnipotentis percipiat nisi resipiscat et ad emendacionem ueniat Fiat Fiat Amen Hiis testibus domino Galfrido de Bocland magistro Ricardo de Leycestria magistro Thoma de Wedytona domino Willelmo capellano Roberto uicario de Enefeld Milone de Someri Iohanne de Matan Radulpho de Anseuilla Waltero de Anseuilla Hugone de Bybesworda Hugone le boteler Humfrido de Rokella Galfrido de Essendon Simone filio Audoeni Willelmo Pulcyn Michaele de Wendone et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter