utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01610002

Charter Number: 01610002
Cartulary Title: Llandaff Episcopal Acta 1140-1287
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1146
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
U[] dei gratia Landauensis episcopus omnibus parochianis suis et amicis clericis et laicis in Christo salutem et benedictionem Notum uobis facio controuersiam et dissensionem que inter monachos de Bassalech et Picotum capellanum sancti Gundlei de terminis parochiarum suarum habebatur in mei presentia terminatam et diffinatam fuisse hac videlicet consideratione quod capella sancte Gladewis quam Laudomerus super fluuium Eboth edificauit et omnes decime ab eodem fluuio usque ad fluuium Usche et a terminis terre Willelmi de Bercherola usque ad mare et corpora omnia defunctorum ecclesie sancti Gundlei libera et quieta remanent Et illa decima quam Ladomerus ex alia parte Eboth de terra sua ecclesie sancti Gundlei dederat ecclesie sancti Basilii remanet Testibus Abraham capellano episcopi Urbano sacerdote Galfrido sacerdote nepote episcopi et magistro Johanne [] apud Bassalech Et teste tota synodo apud Landau[] anno ab incarnatione domini MCXLVI
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter