utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01610035

Charter
Charter Number: 01610035
Cartulary Title: Llandaff Episcopal Acta 1140-1287
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1188 - 1190
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
W[] dei gratia Land[auensis] episcopus archidiaconis decanis personis vicariis et omnibus sancte ecclesie fidelibus in episcopatu Land[auensi] constitutis ad quos presens scriptum peruenerit salutem gratiam et benedictionem Nouerit uniuersitas uestra quod Willelmus de Bendeng custos castelli de Nouo burgo constitutus contempto iure matricis ecclesie de Nouo burgo a qua capella castelli ab ipsa fundatione seruitium suum percipere consueuerat ipsam capellam per proprium capelIanum fecit deseruiri reclamantibus monachis Glouc[] et Helya decano qui eorum nomine ecclesiam de Nouo burgo possidebat et id in preiudicium matricis ecclesie fieri conquerentibus Super quo cum monachi sepius a nobis iustitiam postulassent et etiam litteras domini B[] Cantu[arensis] archiepiscopi de iustitia sibi exhibenda detulissent tandem memoratus Willelmus de Bendengis assertione et testimonio fidelium uirorum de iure monachorum certioratus prescriptam capellam solemniter in capitulo apud Struguillium in manu domini T[] tunc abbatis Glouc[] in presentia nostra liberam et quietam reddidit saluo seruitio quod matrix ecclesia predecessorum suorum constabulariorum temporibus predicte capelle facere consueuit Et ne tractu temporis quod in nostra et aliorum presentia solempniter actum est in recidiuam ueniat questionem nos rei seriem presenti scripto testificantes et sigilli nostri appositione roborentes ut futuris temporibus rata perseueret episcopali auctoritate confirmauimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter