utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01610093

Charter 01610093
Charter Number: 01610093
Cartulary Title: Llandaff Episcopal Acta 1140-1287
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Taxation
Date: 1255
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras audituris frater Iohannes diuina miseratione Land[auensis] ecclesie minister humilis salutem in domino sempiternam Noueritis quod cum abbatem et conuentum sancti Petri Glouc[estrensis] rectores ecclesie sancti Gundlei de Nouo burgo ex parte una et Andream de Glouc[] capellanum ab eisdem abbate et conuentu ad vicariam dicte ecclesie taxandam presentatum peremptorie citari faceremus quod coram nobis comparerent apud Nouum burgum audituri et recepturi iustam ordinationem et taxationem portionum suarum in dicta ecclesia Ita quod ex tunc sciri posset qui eorum onera dicte ecclesie sustinere deberent et que portio ad rectoriam et que ad vicariam pertineret Tandem ipsis coram nobis legitime comparentibus de consensu partium earumdem expresso in hunc modum dictarum portionum separationem et dicte vicarie taxationem ordinauimus videlicet quod dicti abbas et conuentus nomine rectorie perciperent omnes decimas garbarum et feni redditum etiam totum infra burgum et extra Habebunt etiam totam terram totum pratum exceptis duabus acris que ad portionem vicarii pertinebunt et curiam ad dictam ecclesiam pertinentem Vicarius autem nomine vicarie percipiet lac lanam linum agnos oblationes et ceteras omnes minutas decimas et duas acras de prato predicto et totam decimam feni apud Hendervaur Et quia maior portio dicte ecclesie consistit in oblationibus et decimis minoribus vicarius qui pro tempore fuerit annuatim soluet dictis abbati et conuentui incrementum portionis eorum duas marcas ad duos anni terminos videlicet ad Pascha unam marcam et aliam ad festiuitatem beati Michaelis Et idem vicarius omnia onera ordinaria sustinebit et habebit curiam iuxta curiam domini abbatis ex parte australi Nos vero dictam ordinationem seu taxationem ratam habentes eam auctoritate pontificali confirmamus In cuius rei testimonium hoc presens scriptum in modum cyrographi inter eos confectum est cuius una pars sigillo nostro et sigillo dicti vicarii signata residet penes dictos abbatem et conuentum altera uero pars sigillo nostro et sigillo dictorum abbatis et conuentus signata residet penes dictum vicarium Datum apud Glouc[] in vigilia beate Margarete virginis anno domini MCCL quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter