Charter Document - 01620126
Charter Number: 01620126
Cartulary Title: St. Benet of Holme 1020-1210
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1128 - 1129
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Cartulary Title: St. Benet of Holme 1020-1210
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1128 - 1129
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Charter:
Omnibus innotescat fidelibus tam presentibus quam futuris quod Willelmus abbas ecclesie beati Benedicti Hulmensis concessit Adam filio Hermanni in presencia tocius capituli monachorum ipsorum omnium uoluntate atque consensu sibi suoque heredi in feudo et hereditate ut post abbatem tocius abbacie sit procurator et dapifer sicut pater eius in tempore aliquo melius extitit terras eciam omnes quas tenuit pro eodem seruicio atque tenore in Caletorp scilicet quicquid ecclesie sancti Benedicti pertinet terram que fuit Willelmi in eadem uilla et terram Radulphi presbiteri in Erpingham et quantum inibi pater eius habuit in Westwyc et in Totingtone quicquid in eis sanctus Benedictus possidet necnon in Hobosse ac Birkele siue in Belhaye quodcumque pater eius habuit ac tenuit insuper pratum quoddam iuxta abbacie portam que porta Toui cognominatur et hec omnia tenet pro feudo unius militis Preter hec habet in minori Hobosse de ecclesia terram et partem cuiusdam molendini reddens inde annis singulis decem solidos et octo denarios hundredum de Tunstede in feudo sibi suoque heredi pro viginti solidis Thurgertone et Tweyt pro xvi libris abbati Antingham pro quatraginta solidis qui vesture monachorum pertinent Shipedene pro vi solidis celerario in Banigham quantum in ea monachi possident pro viii crateris mellis et hospicium quod fecit pater eius apud sanctum Benedictum et cunredia que ipse solebat accipere tempore Richeri abbatis et prebendam ad equos suos apud Scothowe et Thurgertone sicuti pater eius melius habuit Horum omnium concessio siue largicio ei facta est regnante rege Henrico anno xx nono regni eius ipso eodem rege id sibi per breue suum donante atque concedente Huius rei testes fuerunt Aky tunc temporis prior et Gyumarus subprior et cantor cum ceteris omnibus fratribus Ex laycis Radulfus Burdun Osmund Basset Robertus filius Petri Rodbertus de Ristone Walterus de Burch Haldenus Siricus Petrus cubicularius abbatis