utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01650019

Charter
Charter Number: 01650019
Cartulary Title: Chartulary of the Austin Priory of Trentham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1302
Date Type: Internal, A.D., Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Pateat universis has literas visuris [] quod Ego Johannes filius et heres Galfridi de Cocknage concessi relaxavi et omnino pro me et heredibus meis vel assignatis in perpetuum quietum clamavi Priori et Conventui Beate Marie de Trentham et successoribus suis totum jus et clameum [] in toto wasto de Cokenage et [in] quinque messuagiis et sexdecim acris terre regalibus ac pertinenciis in eadem Ita quod nec ego nec heredes mei in toto prenominato vasto [] quicquid juris vel clamei exigere poterimus [] salva tamen mihi et heredibus meis et tenentibus meis de Cokenage sufficienti pastura cum libero ingressu et egressu ad eandem quanta pertinet ad tenementum meum liberum in villa de Cokenage supradicta et etiam salvis mihi et heredibus meis terris et tenementis de quibus die confectionis presentium plene fueram in seysina In cuius rei [] Hiis testibus Henrico de Verdon Thoma de Tytenesover Johanne de Withemor Roberto de Caldewall Ricardo le Demor et aliis Datum apud Trentham die Jovis proximo ante festum Sancti Augustini Anno Domini milessimo tricentesimo secundo et Anno Regni Regis Edwardi tricesimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter