utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01650020

Charter 01650020
Charter Number: 01650020
Cartulary Title: Chartulary of the Austin Priory of Trentham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1277
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Anno Regni Regis Edwardi quinto die sancti Petri que dicitur ad vincula facta fuit hac carta ad modum cyrographi et confecta super quibusdam articulis que [de] quibus controversia mota fuit inter dominum Priorem et conventum de Trentham ex una parte et Galfridum de Cokenage ex altera que amicabili contraposicione inter predictos in hunc modum conquievit omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris [] Frater Johannes Prior de Trentham et ejusdem loci conventus salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra nos unanimi assensu dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Galfrido de Cokenage et heredibus suis duas acras terre regias que simul jacent inter le Wodebroc et Lewolidyate de Cokenage super unam placeam anglice dictam Lidyatemor et unam placeam terre que jacet ad caput ville de Cokenage juxta le Schawefeld de Cokenage et continet se in latitudine unam acram regiam et in longitudine longitudinem antedicti campi de Schawefeld Habend et tenend de nobis et successoribus nostris dicto Galfrido et heredibus [] exceptis magnatibus terre et ordine Cistercens libere quiete bene et in pace in feodo et hereditate in perpetuum post asportacionem feni et bladi Salvis dominicis defensis quibus usi fuerant Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris dictus Galfridus et heredes sui duodecim denarios ad quatuor anni terminos in manerio de Trentham statutos pro omni servicio nobis pertinente Salva dicto Galfrido et hominibus suis [] de Cokenage competenti via ad forum Novi Castri videlicet le Le wode lidyate in longitudine usque in angulam assarti Ricardi filii Roberti cissoris et sic de predicto angulo directe usque in angulam assarti Ade filii Doffe et sic ad altam viam descendendo usque ad vadum de Longedon Et alia via versus ecclesiam et molendinum dimissa inter divisam de Berlaston et approvamentum prioris de Litlewode una cum semita antiqua a villa de Cokenage usque Caldewell Pro hac autem donacione [] predictus Galfridus remisit [] pro se et heredibus suis omnes acciones viarum villam de Cokenage contingentes super quibus lis orta fuit inter nos et ipsum Galfridum remisit etiam omnes actiones purprisarum factas vel aliquo modo faciendas Ita quod predictus Prior vel conventus se poterint appruare de omnibus wastis suis undecunque provenientibus [] In cujus rei [] tam predictus Prior [] quam dictus Galfridus presenti scripto alternatim sua apposuerunt sigilla Hiis testibus Dominis Willelmo de Caverswell Roberto de Staundon militibus Roberto domino de Chetilton Johanne Coyne de Weston Roberto de Beyvil et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter