utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01650055

Charter 01650055
Charter Number: 01650055
Cartulary Title: Chartulary of the Austin Priory of Trentham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1161 - 1182
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reverendo Domino Dei gratia Coventrensi Episcopo R necnon et eadem gratia Derbiensi Archidiacono N omnibusque Sancte Matris Ecclesie filiis R de Boschervilla salutem Noscat universitas vestra quod convencio facta inter Priorem et canonicos de Trentham et Henricum clericum de Sutthuna super ecclesia de Sutthune recognita est et concessa ex utraque parte scilicet Prioris et Canonicorum et Henrici clerici prenominati coram me et hominibus meis et Parochianis predicte ecclesie et m[ultis] aliis videlicet quod Prior de Trentham et Canonici totam medietatem Ecclesie de Sutthune in decimis et in omnibus aliis obvencionibus Henrico clerico saepe nominato annuente plenarie recipiunt et deserviunt Insuper nobis et aliis prenominatis videntibus et audientibus saepe dictus Henricus clericus dedit canonicis prenominatis ad incrementum terre sue sex acras terre et unam acram prati Hujus convencionis sum testis una cum ceteris prenominatis et carte mee presentis munimine confirmo totam pactionem super hac re factam videlicet sicut continetur in cirograffo habito inter predictos canonicos et Henricum clericum super hac convencione Quare precor universitatem vestram ut hanc convencionem stare faciatis et protegatis pro amore Dei et salute animarum vestrarum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter