utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01650058

Charter
Charter Number: 01650058
Cartulary Title: Chartulary of the Austin Priory of Trentham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1186 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[Decisio per Hugonem Episcopum controversie inter priorem et conventum de Spalding ex una parte et Priorem et Conventum de Trentham ex altera super ecclesia de Beltisford] Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Lincoln Episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra controversiam que versabatur inter Priorem et monachos Spalding et priorem et conventum de Trentham super ecclesia de Beltisford arbitrio nostro et Abbatis de Revisbi et Magistri Rogeri de Rouclesto[n] in quos compromiserant post multas et longas altercationes sub tali forma sopitam fuisse videlicet quod Prior et monachi de Spalding medietatem ecclesie de Beltisford que fuit Alexandri Malebissi quietam et solutam ab omni exaccione salva in omnibus Lincoln Ecclesie dignatate in perpetuum tenebunt Prior vero et Canonici de Trentham aliam medietatem eadem libertate prossidebunt in perpetuum Sopita itaque inter eos controversia et facta pace firmiter atque concordia Petrum filium Willi de Paris ad presentationem predictorum prioris et monachorum de Spalding in illam medietatem predicte ecclesie que fuit Alexandri Malebissi recepimus [] salva in omnibus domni Spalding XV Solidorum pensione annuatim a predicto Petro solvenda
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter