utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01650120

Charter
Charter Number: 01650120
Cartulary Title: Chartulary of the Austin Priory of Trentham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1229
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis Sancte Matris ecclesie filiis ad quos [] A d m Coventr et Lichf ecclesie minister humilis salutem in Deo eternam mandatum domini Pape in hec verba suscepimus [] Hujus ergo autoritate mandati de consensu Prioris et canonicorum de Trentham concessimus dilecto filio in Christo to G Griffin clerico cantariam in capella sua de Clayton sub hac forma videlicet quod predictus G Griffyn clericus juravit quod occasione illius concessionis matrix ecclesia de Trentham nullum sentiet dampnum vel prejudicium Capellanus vero qui pro tempore in dicta capella ministrat antequam ministrare incipiat fidelilitatem jurabit predictis Priori et canonicis quod neque de divinis neque de oblacione neque de quacumque alia obvencione que ad maternam ecclesiam pertineat aliquod retinebit Immo si quid hujusmodi receperit dictis Priori et canonicis fideliter persolvet Et si forte aliquis capellanus transeundo in dicta capella celebraverit et aliquam oblacionem receperit nichil sibi retinebit sed totum dictis Priori et canonicis relinquet Et si forte matrix ecclesia prenominata in aliis fuerit dampnificata per predictum Galfridum vel ejus capellanum predictus Galfridus predictis Priori et canonicis complementum restituet Et in hujus rei testimonium hoc scriptum sigillo nostro et sigillo Galfridi Griffyn fecimus communiri
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter